FOSSORES

FOSSORES
FOSSORES
infimum Servorum genus, quos compeditos fuisle docet Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 79.
Ipse focis brevibus ponebat olusculae, quae nunc
Squalidus in magna fastidit compede Fossor.
Eorum domicilium Ergastulum fuit, quod quindecim vincti consticuebant, si Appuleio Apol. credimus. Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 23.
Quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
Quem mire afficiunt inscripta Ergastula, car cer
Rusticus?
His praeerat Ergastulus, ut appellat Nonius, vel Ergastularius, ut vocat Columella. Ennus sane Dux ille nobilis fugitivorum in Sicilia, Ergastularius servus fuit, teste Amm. Marcell. l. 14. c. XI. Eorum opus fodere fuit, unde nomen: ideoque Horat. l. 3. Carm. Ode 18. v. ult. Invisam terram Fossori canit. Ex numero illorum Eutyches, Victorinus et Maro martyres: Nerei et Achillei conservi, quos Aurelianus a Nerva Caesare, sibi donatos, tamquam servos suos, per sua praedia divisit, iussitque eos tatâ die terram fodere, et cantabrum edere ad vesperam, i. e. furfuraceum panem, ac canino more, nedum servili, tractari praecepit. Quo respexit Iuv. Sat. 5. l. 1. v. 10.
———— Cum poscis honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?
Et Suet. forsan Ner. Claud. c. 48. Panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, dicens. Fossoris imago cernitur in antiqua aerea icuncula, cuius exemplar habes apud Laur. Pignor. l. de Servis p. 262. Caput cetera glabrum, nisi quâ a vertice in occiput capilli, in gemeinum nodum constricti dependere videntur. Iam vero, cuculli sagati forma, quae in ea cernitur, habitum indicat operariorum rusticorum, qui alioqui tunicâ induebantur, Cato Tit. 59. Et hi quidem semirasi fuêrunt, velut etiam Ustores et Pistrinarii. At fugitivi omnino rasi. Et quia reditus agrorum non raro lapidicinis, cretifodinis, arenariis, auri, argenti, sulpuris venis constabat; ideo adhibebantur huic operae homines vincti, qui caederent, foderent, emerent. Et quidem Athen. narrat, Niciam Nicerati mille servos locasse ad fodinas argentarias, l. 6. p. 231. Caesares certe, ad quos vectigalia et portoria lapidicinarum pertinebant, peculiares ministros, qui haec procurarent, constituisse, ex elogiis aliquot sepulchralibus patet. Sub Impp. Ethnicis piorum habitacula plerumque hac loca fuêre, reperitque Clemens Pontifex Chersonesum deportatus 2000. Christianorum ibi ad secanda marmora damnatorum: Fuit autem poenae appendix ferri candentis inustio, vel in pede vel in facie, vel in alia corporis parte. Quoniam vero plerumque Ergastulorum domini liberos et servos promiscue supprimebant, ideo consuevêrunt Principes Ergastula recognoscere, ut fecit Aug. Suet. c. 32. repurgare, ut in Tib. Ner. c. 8. tollere, ut Hadrian. apud Spartian. Vide Pignor. Opere supra laudato, ut et infra Latomia. At Fossores, in Actis Proconsularibus, quae recitat Augustin. contra Crescon. l. 3 c. 29. et Ep. 241. dicuntur, qui aliis Fossarii appellati, humandis corporibus operam navabant, ultimique collocantur in Ordine Ecclesiastico, in Notis Tyronis p. 99. Κοπιαταὶ et Κοπιῶντες, in Ep. Ignatio adscripta ad Antiochenos etc. Vide in voce Copiatae, it. Fossa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Fossores — Fos*so res, n. pl. [NL., fr. L. fossor? digger, fr. fodere to dig.] (Zo[ o]l.) A group of hymenopterous insects including the sand wasps. They excavate cells in earth, where they deposit their eggs, with the bodies of other insects for the food… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Fossōres — (lat.), 1) Gräber, sowohl Schanzals Todtengräber; 2) so v.w. Grabwespen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fossōres — (lat., »Gräber«, griech. Kopiátai), in der altchristlichen Kirche die Totengräber, welche die Leichenbestattung in den unterirdischen Begräbnisplätzen zu besorgen hatten und wegen ihres wichtigen Amtes zu den Klerikern (Geistlichen) gezählt… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fossoria — Fossores Fos*so res, n. pl. [NL., fr. L. fossor? digger, fr. fodere to dig.] (Zo[ o]l.) A group of hymenopterous insects including the sand wasps. They excavate cells in earth, where they deposit their eggs, with the bodies of other insects for… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Роющие осы — (Fossores s. Sphegidae s. lat.) иначе дорожные осы или помпилиды (Pompilidae) перепончатокрылые насекомые, см. Помпилиды …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Фоссоры — (Fossores, fossarii, κοπιαται) так назывались в христианской древности могильщики; трудом рук целых их поколений, сменявших друг друга в продолжение трех веков, были вырыты христианские усыпальницы (coemeteria, катакомбы). Особенно многочисленные …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Погребение христианское — В первые три века христиане не имели возможности по причине гонений обставлять П. своих умерших какими либо особыми церемониями и обрядами: немедленно по смерти их переносили, большею частью ночью, в места погребений и погребали наскоро, в страхе …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Donatists — • The Donatist schism in Africa began in 311 and flourished just one hundred years, until the conference at Carthage in 411, after which its importance waned Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Donatists     Donatists …   Catholic encyclopedia

  • METALLA — I. METALLA Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Nespolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio. II. METALLA sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuêre: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Погребение христианское — – чин, который установлен церковью при Константине Великом, совершался с большой торжественностью даже в первые три века христианства, когда не было гонений. По свидетельству Дионисия Александрийского, П. христианское состояло в… …   Полный православный богословский энциклопедический словарь

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”